- ADES
- I.ADESi. e. Orcus, locus in Bithynia videtur circa Niceam, ex Zonara et Cedreno: Plutonem vertit Cabius, apud Curopalatem.II.ADESsive Hades, Graecis Inferorum Deus, quem Latini Ditem et Plutona, vocant: ita dictus ab α privat. et εἴδειν videre, quod in densissimis Inferorum tenebris, nocteque profundâ perpetuo agens, nihil cernere videatur. Nobn einem absque lucido aere (qui apud Inferos nullus est) visio potest fieri. Etymologus. Α῞δης, κωρίον ἀφετγὲς, σκότους αἰωνίου καὶ ζόφου πεπληρωμένον. Item Hades Molossorum Rex cuius filiam, nomine Coram, apud Acherontem fluv. conatus est rapere Pirithous, unde factus est fabulae locus, Pirithoum ad Inferos descendisse, et uxorem Ditis Persephonem: quae et Cora Graecis dicitur, rapere voluisse. Plut. in Theseo Cael.Rhodig. l. 7. c. 15. Qui tamen regem hunc non Adem sed Aidoneum vocat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.